- PURGATIO Animae
- PURGATIO Animaeapud Gentiles, triplex credita: illam enim exspirari putabant Aere, Igni et Aquâ. Et quidem ipsa expurgatio in genere, vanni symbolô, in Bacchi sacris fuit repraesentata. Unde,——– —––— Mystica vannus Iacchi;apud Virgilium Georgie. l. 1. v. 166. et ipse Bacchus λικνητὴς, ac λικνοφόρος apud Plut. de Iside et Osir. ut et Demosthenem Orat. contra Ctesiph. Imo et in Minervaesacris, ut indicat vetus Poeta, cum apud Plutarchum, tum apud Alexandrinum, Admonit. ad Gentes. Quemadmodum enim vannô ab aceribus ac retrimentis expurgatur triticum, ita Iacchi sacris mundari animam ab omni crimine anteactô, persuasi fuêre. Specialiter tamen ventilabrum seu vannus Liberi ad Aera pertinet, uti et oscilla. Honor. Servius ad Aen. l. 6. v. 741. In omnibus sacris tressunt istae purgationes. Nam aut taedâ purgantur et sulpure; aut aquâ abluuntur; aut aere ventilantur, quod erat in sacris Liberi. Hoc enim est, quod dixit, in l. 2. Georgic. v. 389.——– ——— TibiqueOscilla ex altis suspendant mollia quercu.De Igne alibi dcitum. Ad postremam, quae Aquae fieri existimata, respicit Hesiodus citante Walaeô, ad Matth. c. 27. v. 24.῝Ος ποταμὸν διαβῇ, κακότητι δὲ χεῖρας ἄνιπτος,Τῷ δὲ θεοὶ νεμεσῶσι, καὶ ἄλγεα δῶκαν ὀπίςςω.Vide quoque Platonem in Cratylo p. 266. Ovid. Fastor. l. 2. sub princ. Senecam Hippol. Act. 2. sub fin. Athanasium, de aetern. subst. Filii, et contra Sabell. et qui fuse de hoc ritu agit, Tob. Pfannerum, Systemate Theol. Pur. c. 14. §. 2. num. 2. Fuit etiam Terrâ purgatio, sed haec comprehenditur sub ea, quam Igne fieri dixerunt; nisi hanc potius sub illa contineri dicas, cum Ignis sit e Terra, G. Ioh. Voss. de Orig. et Progr. Idolol. l. 2. c. 14. Coeterum purgamentorum sordes in aquas vel fluviales vel marinas abiciendi ritus, frequentissimus olim. Homerus toties,——— ——— εἰς ἅλα λύματ᾿ ἔβαλλον.Virg. Ecl. 8. v. 101.Fer cineres Amarylli foras, rivoque fluenti,Transque caput iace.Vide quoque Theocritum, Ἡρακλίσκῳ, Val. Flaccum, l. 3. Ciceronem pro Roscio, Alios. Sed et in trivia proici solita. Petronius. Quod purgamentum in nocte calcâsti in tribio? Ad quem locum vide Notas Wouwerii, et plura hanc in remapud Io. Meursium ad Lycophronem, et supra voce Mysterium: ac infra Teletes: uti de Purificationibus Legalibus in Vet. Testam. quas sic inter suos aemulari voluit Dei simia, infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.